order-of-mass-latin

The Order of Mass – Latin Translation

THE ORDER OF MASS

THE ROMAN MISSAL –  THE LATIN TRANSLATION

THE SIGN OF THE CROSS

The Introductory Rites

Sacerdos: In Nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Populus: Amen.

GREETING (LATIN)

Sacerdos: Gratia Domini nostri lesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis.
Vel:
Sacerdos: Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino lesu Christo.
Vel:
Sacerdos: Dominus vobiscum.

Populus: Et cum spiritu tuo.

PENITENTIAL ACT

The priest invites the faithful to the Penitential Act. A brief silence is followed by the following:

CONFITEOR (LATIN)

Confiteor Deo omnipotenti et vobis, fratres,
quia peccavi nimis
cogitatione, verbo, opere et omissione,
(et, percutiens sibi pectus, dicit:)
mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa.
Ideo precor beatam Mariam semper Virginem,
omnes Angelos et Sanctos,
et vos, fratres, orare pro me
ad Dominum Deum nostrum.

KYRIE (LATIN)

Sacerdos: Kyrie, eleison.
Populus: Kyrie, eleison.

Sacerdos: Christe, eleison.
Populus: Christe, eleison.

Sacerdos: Kyrie, eleison.
Populus: Kyrie, eleison.

GLORIA (LATIN)

Gloria in excelsis Deo
et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
Laudamus te,
benedicimus te,
adoramus te,
glorificamus te,
gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam,
Domine Deus, Rex caelestis,
Deus Pater omnipotens.
Domine Fili Unigenite, lesu Christe,
Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris,
qui tollis peccata mundi, miserere nobis;
qui tollis peccata mundi,
suscipe deprecationem nostram.
Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis.
Quoniam tu solus Sanctus, tu solus Dominus,
tu solus Altissimus,
lesu Christe, cum Sancto Spiritu:
in gloria Dei Patris. Amen.

The Liturgy of the Word

FIRST READING (LATIN)

Ad finem lectionis significandam,
lector acclamat:

Verbum Domini.
Omnes respondent: Deo gratias.

PSALM

The psalmist or cantor sings or says the Psalm;
the people make the response.

SECOND READING (LATIN)

Verbum Domini
Omnes respondent: Deo gratias.

GOSPEL (LATIN)

Diaconus, vel Sacerdos: Dominus vobiscum.
Populus respondet: Et cum spiritu tuo.

Diaconus, vel Sacerdos:
Lectio sancti Evangelii secundum N…
Populus acclamat: Gloria tibi, Domine.

Expleto Evangelio, Diaconus, vel Sacerdos acclamat:
Verbum Domini
Populus respondet: Laus tibi, Christe.

THE HOMILY

After the Homily, there may be a brief silence for recollection. All stand.

NICENO: CREDO (LATIN)

Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae,
visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Iesum Christum,
Filium Dei unigenitum,
et ex Patre natum ante omnia saecula.
Deum de Deo, lumen de lumine,
Deum verum de Deo vero,
genitum, non factum, consubstantialem Patri:
per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines
et propter nostram salutem
descendit de caelis.
Et incarnatus est de Spiritu Sancto
ex Maria Virgine, et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato;
passus et sepultus est,
et resurrexit tertia die, secundum Scripturas,
et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria,
iudicare vivos et mortuos,
cuius regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem:
qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio simul adoratur
et conglorificatur:
qui locutus est per prophetas.
Et unam, sanctam,
catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem, peccatorum.
Et exspecto resurrectionem mortuorum,
et vitam venturi saeculi. Amen.

THE PRAYER OF THE FAITHFUL

The Universal Prayer, that is the Prayer of the
Faithful or General Intercessions follows.

The Liturgy of the Eucharist

Sacerdos: Orate, fratres ut meum ac vestrum sacrificium acceptabile fiat apud Deum Patrem omnipotentem.
Populus: Suscipiat Dominum sacrificium de manibus tuis ad laudem et gloriam nominis sui, ad utilitatem quoque nostram totiusque Ecclesiae suae sanctae.

PRECEM EUCHARISTICAM

Sacerdos: Dominus vobiscum.
Populus: Et cum spiritu tuo.

Sacerdos: Sursum corda.
Populus: Habemus ad Dominum.

Sacerdos: Gratias agamus Domino Deo nostro.
Populus: Dignum et iustum est.

SANTUS

Sanctus, Sanctus, Sanctus,
Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra gloria tua.
Hosanna in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.

MYSTERIUM FIDEI

Mortem tuam annuntiamus, Domine et tuam resurrectionem confitemur, donec venias.
Vel:
Quotiescumque manducamus panem hunc et calicem bibimus, mortem tuam annuntiamus, Domine, donec venias.
Vel:
Salvator mundi, salva nos, qui per crucem et resurrectionem tuam liberasti nos.

Sacerdos: Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum.

Populus: Amen.

Communion Rites

PATER NOSTER

Sacerdos: Praeceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati, audemus dicere:

Pater noster, qui es in caelis:
sanctificetur nomen tuum;
adveniat regnum tuum;
fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra.
Panem nostrum cotidianum da nobis hodie;
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;
et ne nos inducas in tentationem;
sed libera nos a malo.

Acclamation after the Our Father:
Quia tuum est regnum, et potestas, et gloria in saecula.

THE SIGN OF PEACE (LATIN)

Sacerdos: Pax Domini sit semper vobiscum.
Populus: Et cum spiritu tuo.

Diaconus, vel Sacerdos: Offerte vobis pacem.

AGNUS DEI (LATIN)

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi:
miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi:
miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi:
dona nobis pacem.

INVITATON TO COMMUNION (LATIN)

Sacerdos: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Beati qui ad cenam Agni vocati sunt.

Populus: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea.

The Concluding Rites

BLESSING (LATIN)

Sacerdos: Dominus vobiscum.
Populus respondet: Et cum spiritu tuo.

Sacerdos: Benedicat vos omnipotens Deus, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus.
Populus respondet: Amen.

Diaconus, vel Sacerdos:
Ite, Missa est.
Vel:
Ite ad Evangelium Domini annutiandum.
Vel:
Ite in pace, glorificando vita vestra Dominum.
Vel:
Ite in pace.

Populus respondet: Deo gratias.